- DIRIBITORES
- DIRIBITORESdicti sunt olim Romanis, qui in Comitlis tabellas ministrarent populo suffragium inituro; quarum unâ seriptum erat: Utirogas, duobus tantum primis elementis U. R. Alterae Antiquo, unicâ etiam literâ A. idqueve hoc ordine. Sortitione inter Tribus et Centurias de praerogativa factâ, Magistratus in Tribunali, quod erat in campo Martio, sedens, per praeconem vocabat Praerogativam centuriam ad suffragium: quae deloco, in quo consistebat, in septum prope Tribunal, Ovile dictum, disceslura ibat per pontes, qui erant augustae viae eo ferentes. Horum in initiostabant Diribitores, qui tabellas praefatas singulis ministrabant. Tum ingredientibus in Ovile Rogatores proponebant cistam, im quam conicerent eam, quam vellent tabellam. Postquam dein totius centuriae tabulae collectae, tum educendis suffragiis Custodes adhibebantur, quorum erat describere suffragia, i. e. tot puncta in tabella notare, quot tabellae similes reperirentur etc. Nomen itaqueve iis a diribendo; i.e. distribuendo. Transsata dein in convivia vox, et Diribitores apud Appul. Milesiar. l. 2. audiunt, qui alias Structores et Carptores dextre dissectos cibos conviviis dividerent. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 14. et Thom. Dempster. Paralipom. in eiusdem l. 5. c. 29. nec non infra, in voce Penis, it. Scissor. Hinc Diribitorium, quale Romae ab Agrippa mirandae artis inchoatum, persecit post eius obitum Augustus et publicavit, Dio l. 55. ad A. U. C. 757. locus plinio, ubi lustrabantur milites. In vetustissimo Lexico, in quo stipendia militibus persoluta. Primitus pars domus, quae Paedagogium alias, quod seorsim in ea pueri a reliqua familia diriberentur ac secluderentur, vide Hadr. Iunium ad Nonium et G. Stewech. ad Arnob. l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.